Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 15

Precedente Successiva

non modo elementis, ut magno contradicendi Pythagorae pruritu gestiens.
Si vero prefatae Auctores sententiae velint huiusmodi instinctum
a Deo oriri immediate, ac minime in forma naturali esse
impressum, omnia argumenta nostra et Divus Thom. contra Arabes,
et Anax. sunt contra eos. Si autem in forma impressum esse dicant,
cum D.Thom. cum haec impressio sit facultas operandi innata
et non violenta vel illata opus est adfirmare, ipsam esse sensum ac cognitionem.
Sed respondent sagittam a sagittario directam ad scopum
rei, nil ipsum intelligendo. Ego vero inquam eos, hoc exemplo
valde decipi: positum est enim a D. Thoma aliquando, ut sciamus
res dirigi ab intelligentia non errante, non autem ut violenter moveantur:
unde corrigit hoc exemplum de sagitta, Ver. q. 22. art. I. docens
convenire violenter non naturaliter motis, veluti ex defensione patuit.
Deus enim est intrinsecus rebus multo magis, quam propriae
ipsarum formae (ait S. Augustinus ) nec ducit ad finem nisi per ipsarummet
naturas, imprimendo vim, intrinsecam naturalem non modo
tendendi ad finem, sed et sciendi tendere in finem, sicuti ars in Cytharaedo
est pulsandi, et in planta florendi, et fructificandi, ut ipse
Aristoteles monet, et D. Thomas : alioquin Deus aequalis esset nobis,
qui non potentes dare virtutem sagittae, damus violentiam, quae
parum perseverat, ipsamque sagittam destruit: unde impedita non
amplius ad scopum tendit: Natura vero semper contendit ad eundem
finem, nisi penitus destruatur. At quoniam, teste Salomone ,
sapientia Dei attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia
suaviter, putandum est, omnes illi naturas obedire eundo ad suos
fines, ea actas virtute, quam ad obediendum habent. Quapropter veluti
absurdum est asserere, quod ignis calor non calefaciat, nec terra
proprio frigefaciat frigore, sed alieno ignoto impulsu; ita absurdum
est adserere, quod natura sentiat finem, et operetur gratia illius absque
sensu, quem ipsa habet, aut quod non habeat; et vere sensus omnis
est participatio primae sapientiae, ut Salomon testatur; ac Divus Thom. omnem formam participationem divinam esse docet, et quoniam
Deus potens est, et sapiens, et amans optimus, ego ostendi in
Metaph. omnia Entia, Potentia, Sapientia et Amore constitui, et
unumquodque esse, quoniam potest esse, scit esse, et amat esse. Itaque
praeliatur contra non esse: et quando illi defecerit posse, aut scire, aut
velle esse; perire, aut transmutari in Ens plus illarum habens. concedunt
quidem hi Philosophi omnibus inesse rebus potentiam appetitumque
vitae et esse, at negant aliqui sensum longe magis concedendum.
Non enim potest esse id, quod ignorat res sibi utiles et noxias,
nec quod sibi utile est amare potest, nisi sciat illud utile esse sibi, nec
odisse quod nocet, nec fugere, nisi se ab eo destrui sentiat: quod cum
omnes res faciant, non modo quando se destrui sentiunt, sed etiam

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche